| Hospita, Demophoon, tua te Rhodopeia Phyllis |
|
| Vltra promissum tempus abesse queror. |
|
| Cornua cum lunae pleno semel orbe coissent, |
|
| Litoribus nostris ancora pacta tua est; |
|
| Luna quater latuit, toto quater orbe recreuit, |
5 |
| Nec uehit Actaeas Sithonis unda rates. |
|
| Tempora si numeres (bene [quae] numeramus amantes), |
|
| Non uenit ante suam nostra querela diem. |
|
| Spes quoque lenta fuit; tarde, quae credita laedunt, |
|
| Credimus. Inuita nunc es amante nocent. |
10 |
| Saepe fui mendax pro te mihi, saepe putaui |
|
| Alba procellosos uela referre notos; |
|
| Thesea deuoui, quia te dimittere nollet; |
|
| Nec tenuit cursus forsitan ille tuos. |
|
| Interdum timui ne, dum uada tendis ad Hebri, |
15 |
| Mersa foret cana naufraga puppis aqua. |
|
| Saepe deos supplex, ut tu, scelerate, ualeres, |
|
| Cum prece turicremis sum uenerata sacris; |
|
| Saepe, uidens uentos caelo pelagoque fauentes, |
|
| Ipsa mihi dixi: “si ualet ille, uenit”. |
20 |
| Denique fidus amor quidquid properantibus obstat |
|
| Finxit et ad causas ingeniosa fui. |
|
| At tu lentus abes, nec te iurata reducunt |
|
| Numina, nec nostro motus amore redis. |
|
| Demophoon, uentis et uerba et uela dedisti; |
25 |
| Vela queror reditu, uerba carere fide. |
|
| Dic mihi, quid feci, nisi non sapienter amaui? |
|
| Crimine te potui demeruisse meo. |
|
| Vnum in me scelus est, quod te, scelerate, recepi, |
|
| Sed scelus hoc meriti pondus et instar habet. |
30 |
| Iura, fides ubi nunc commissaque dextera dextrae, |
|
| Quique erat in falso plurimus ore deus? |
|
| Promissus socios ubi nunc Hymenaeus in annos, |
|
| Qui mihi coniugii sponsor et obses erat? |
|
| Per mare, quod totum uentis agitatur et undis, |
35 |
| Per quod saepe ieras, per quod iturus eras, |
|
| Perque tuum mihi iurasti, nisi fictus et ille est, |
|
| Concita qui uentis aequora mulcet, auum, |
|
| Per Venerem nimiumque mihi facientia tela, |
|
| Altera tela arcus, altera tela faces, |
40 |
| Iunonemque, toris quae praesidet alma maritis, |
|
| Et per taediferae mystica sacra deae. |
|
| Si de tot laesis sua numina quisque deorum |
|
| Vindicet, in poenas non satis unus eris. |
|
| At laceras etiam puppes furiosa refeci, |
45 |
| Vt, qua desererer, firma carina foret, |
|
| Remigiumque dedi, quo me fugiturus abires. |
|
| Heu! patior telis uulnera facta meis! |
|
| Credidimus blandis, quorum tibi copia, uerbis, |
|
| Credidimus generi nominibusque tuis, |
50 |
| Credidimus lacrimis; an et hae simulare docentur |
|
| Hae quoque habent artes quaque iubentur eunt? |
|
| Dis quoque credidimus. Quo iam tot pignora nobis? |
|
| Parte satis potui qualibet inde capi. |
|
| Nec moueor, quod te iuui portuque locoque. |
55 |
| Debuit haec meriti summa fuisse mei. |
|
| Turpiter hospitium lecto cumulasse iugali |
|
| Paenitet et lateri conseruisse latus. |
|
| Quae fuit ante illam, mallem suprema fuisset |
|
| Nox mihi, dum potui Phyllis honesta mori. |
60 |
| Speraui melius, quia me meruisse putaui; |
|
| Quaecumque ex merito spes uenit, aequa uenit. |
|
| Fallere credentem non est operosa puellam |
|
| Gloria; simplicitas digna fauore fuit. |
|
| Sum decepta tuis et amans et femina uerbis; |
65 |
| Di faciant laudis summa sit ista tuae. |
|
| Inter et Aegidas media statuaris in urbe, |
|
| Magnificus titulis stet pater ante suis. |
|
| Cum fuerit Sciron lectus toruusque Procrustes |
|
| Et Sinis et tauri mixtaque forma uiri |
70 |
| Et domitae bello Thebae fusique bimembres |
|
| Et pulsata nigri regia caeca dei, |
|
| Hoc tua post illos titulo signetur imago: |
|
| “Hic est, cuius amans hospita capta dolo est”. |
|
| De tanta rerum turba factisque parentis |
75 |
| Sedit in ingenio Cressa relicta tuo; |
|
| Quod solum excusat, solum miraris in illo; |
|
| Heredem patriae, perfide, fraudis agis. |
|
| Illa (nec inuideo) fruitur meliore marito |
|
| Inque capistratis tigribus alta sedet. |
80 |
| At mea despecti fugiunt conubia Thraces, |
|
| Quod ferar externum praeposuisse meis. |
|
| Atque aliquis “iam nunc doctas eat, inquit, Athenas; |
|
| Armiferam Thracen qui regat, alter erit”. |
|
| Exitus acta probat? Careat successibus, opto, |
85 |
| Quisquis ab euentu facta notanda putat. |
|
| At si nostra tuo spumescant aequora remo, |
|
| Iam mihi, iam dicar consuluisse meis. |
|
| Sed neque consului, nec te mea regia tanget |
|
| Fessaque Bistonia membra lauabis aqua. |
90 |
| Illa meis oculis species abeuntis inhaeret, |
|
| Cum premeretportus classis itura meos. |
|
| Ausus es amplecti colloque infusus amantis |
|
| Oscula per longas iungere pressa moras |
|
| Cumque tuis lacrimis lacrimas confundere nostras, |
95 |
| Quodque foret uelis aura secunda queri |
|
| Et mihi discedens suprema dicere uoce: |
|
| “Phylli, fac expectes Demophoonta tuum”. |
|
| Expectem, qui me numquam uisurus abisti? |
|
| Expectempelago uela negante tamen? |
100 |
| Et tamen expecto. Redeas modo serus amanti, |
|
| Vt tua sit solo tempore lapsa fides. |
|
| Quid precor infelix? Te iam tenet altera coniunx |
|
| Forsitan et, nobis qui male fauit, Amor, |
|
| Vtque tibi excidimus, nullam, puto, Phyllida nosti. |
105 |
| Ei mihi, si quae sim Phyllis et unde rogas, |
|
| Quae tibi, Demophoon, longis erroribus acto |
|
| Threicios portus hospitiumque dedi, |
|
| Cuius opes auxere meae, cui diues egenti |
|
| Munera multa dedi, multa datura fui, |
110 |
| Quae tibi subieci latissima regna Lycurgi, |
|
| Nomine femineo uix satis apta regi, |
|
| [Qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Haemum, |
|
| Et sacer admissas exigit Hebrus aquas,] |
|
| Cui mea uirginitas auibus libata sinistris |
115 |
| Castaque fallaci zona recincta manu. |
|
| Pronuba Tisiphone thalamis ululauit in illis |
|
| Et cecinit maestum deuia carmen auis. |
|
| Adfuit Allecto breuibus torquata colubris, |
|
| Suntque sepulcrali lumina mota face. |
120 |
| Maesta tamen scopulos fluctuosaque litora calco |
|
| Quaeque patent oculis aequora lata meis, |
|
| Siue die laxatur humus, seu frigida lucent |
|
| Sidera, prospicio quis freta uentus agat, |
|
| Et quaecumque procul uenientia lintea uidi, |
125 |
| Protinus illa meos auguror esse deos. |
|
| In freta procurro, uix me retinentibus undis, |
|
| Mobile qua primas porrigit aequor aquas. |
|
| Quo magis accedunt, minus et minus utilis adsto; |
|
| Linquor et ancillis excipienda cado. |
130 |
| Est sinus, adductos modice falcatus in arcus; |
|
| Vltima praerupta cornua mole rigent; |
|
| Hinc mihi suppositas immitere corpus in undas |
|
| Mens fuit, et, quoniam fallere pergis, erit. |
|
| Ad tua me fluctus proiectam litora portent |
135 |
| Occurramque oculis intumulata tuis. |
|
| Duritia ferrum ut superes adamantaque teque: |
|
| “Non tibi sic, dices, Phylli, sequendus eram”. |
|
| Saepe uenenorum sitis est mihi, saepe cruenta |
|
| Traiectam gladio morte perire iuuat; |
140 |
| Colla quoque, infidis quia se nectenda lacertis |
|
| Praebuerunt, laqueis inplicuisse iuuat. |
|
| Stat nece matura tenerum pensare pudorem; |
|
| In necis electu parua futura mora est. |
|
| Inscribere meo causa inuidiosa sepulcro; |
145 |
| Aut hoc aut simili carmine notus eris: |
|
| “Phyllida Demophoon leto dedit hospes amantem |
|
| Ule necis causampraebuit, ipsa manum”. |
|